monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 123
{XXX} sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chaldaeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium [Narragam] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen. muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et Gnesiochartae.